라틴어 문장 검색

Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 23:1)
michi dat culmus in edo thorum.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:7)
atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an jejunus et paucus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:3)
at argentum vivum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat gravitate diamantem, et ea quae putantur solidissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:7)
si quis de vegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicujus (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et veluti spiritu impleri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:9)
Siquidem quando iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:6)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
Ubi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장12)
Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:3)
Ubi pedes turgent, longae dejectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:3)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
"si talibus, inquit, creditur et nimiis turgent mendacia monstris, iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:214)
vobis Ionia virides Neptunus in alga nutrit equos, qui summa freti per caerula possint ferre viam segetemque levi percurrere motu, nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:78)
omnis in herbas turget humus medioque patent convexa sereno;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION